라틴어 문장 검색

et cupiens saturari de his, quae cadebant de mensa divitis; sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius.
그는 부자의 식탁에서 떨어지는 것으로 배를 채우기를 간절히 바랐다. 그러나 개들까지 와서 그의 종기를 핥곤 하였다. (불가타 성경, 루카 복음서, 16장21)
Quem sagitta illius emissa et clypeo excussa, trans jecur et pulmonem perforat, equumque morientis et labentis abduxit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 84:6)
Sed, adversante fortuna, in conspectu omnium in moenibus astantium, nobilissimus athleta cursu velocioris equi a Turco milite superatus est, cujus tergo sagitta infixa jecur et pulmonem ejus penetravit, et sic ab equo labens [0494D] mortuus exspiravit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 54:8)
cum vero efferbuerit, atque in ulcus eruperit, ne possit latius serpere, et finitima contaminare;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 4:9)
Nidi sunt viscera pulmonis et cordis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:15)
Spiritus quidem nostri, hoc est, ejus quem carpimus, et quo alimur in hac vita, nidus est pulmo:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:16)
Si studio sit castitas, cordi sit temperantia, nulla inardescit flamma libidinis, nulla ulcera proserpunt aegritudinis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 4:12)
Quorum Scudilo destillatione iecoris pulmones vomitans interiit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 24:3)
quod genuino quodam more caput digito uno scalpebat, quodque aliquandiu tegendi ulceris causa deformis fasciola candida crus colligatum gestabat:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 11장 4:2)
Ut autem in externis bellis hie princeps fuit saucius et afflictus, ita prospere succedentibus pugnis civilibus tumidus, et intestinis ulceribus rei publicae sanie perfusus horrenda:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 15:1)
Hanc enim ulcus esse animi diuturnum, interdumque perpetuum, prudentes definiunt, nasci ex mentis mollitia consuetum, id asserentes argumento probabili, quod iracundiores sunt incolumibus languidi, et feminae maribus, et iuvenibus senes, et felicibus aerumnosi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 7장 4:2)
qui minus possit ex eodem litore calculus ad uesicam, testa ad testamentum, cancer ad ulcera, alga ad quercerum?
(아풀레이우스, 변명 33:6)
coxaeque dexterae semper ictus incutiens et unum feriendo locum dissipato corio et ulceris latis simi facto foramine, immo fovea vel etiam fenestra, nullus tamen desinebat identidem vulnus sanguine delibutum obtundere.
(아풀레이우스, 변신, 7권 15:5)
at uxor medici, dum noxiis ambagibus pulmones eius pererrat tempestas detestabilis potionis, primum suspicata quod res erat, mox urgente spiritu iam certo certior contendit ad ipsam praesidis domum, magnoque fidem eius protestata clamore et populi concitato tumultu, utpote tam immania detectura flagitia, efficit statim sibi simul et domus et aures praesidis patefierent.
(아풀레이우스, 변신, 10권 28:5)
ET Plutarchus et alii quidam docti viri reprehensum esse ab Erasistrato, nobili medico, scripsere, quod potum dixit defluere ad pulmonem eoque satis humectato demanare per eum, quia sit rimosior, et confluere inde in vesicam, errorisque istius fuisse Alcaeum ducem, qui in poematis suis scriberet:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XI 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION